Notes |
- John was the first Earl of Somerset. His will (in latin?) is as follows: "In Dei nominee, Amen. Anno ab incarnacione Domini secundum cursum computacionem ecclie Anglicane mill mo cccc nono, mensis Marcii die decimo sexto, quasi videlira prima, infra hospitale beate Katerine virginis juxta turrim London. Languens in extremis prope mortem, sanus tamen mente compos sensuum, clare memorie Johannes nuper comes Somersetie, cammerarius Anglie capitaneus Calesie, testamentum suum nuncupativum fecit in hunc modum. In primis, legavit animam suam Deo, beate Marie, omnibus sanctis ejus. Item, fideliter solverentur, quod servientes sui remunerati forent de bonis suis, quilibet juxta propria merita congruenciam status sui. Residuum vero omnium bonorum suorum ac execucionis premissorum posuit solum in solidum in disposicione reverendi in Christo patris domini domini Henrici Dei gracia Wynton episcopi, fratris sui, quem constituit ipsuis ultime voluntatis sue executorem unicum, ac dominam Magaretam uxorem suam supervidentem; testibus Rico Gardinew hostiario camere testatoris predicti, Johanne Boys domicello, Thoma Herdi, Johanne Forest, Johanne Firay, aliis multis. Quinto die Aprilis, A. D. 1410, in eccl London examinati fuerunt Ricus Gardinew hostiarius camere suprascripti testatoris, ac Thomas Hille custos garderob ejusdem, dictus Walterus Baxceter capellanus, confrater domus sancta Katerine juxta turrim London, in forma juris, predicti ex parte executoris suprascripti, probacione testamenti nuncupative suprascripti; qui de dicto testamento nuncupativo an suit verum testamentum ejusdem, singilatim examinati, dixerunt quod sit, quod presentes fuerunt, alii plures, quando testator fecit hujusmodi testamentum, ubi quando audiverunt eum dicere quod voluit quod suprascriptus Dominus Wynton frater suus, ac hujusmodi testamenti sui ultime voluntatis principalis plenus executor, uxor sua suprascripta supervidens; quod voluntas sua fuit quod debita stipendarior Cales de tempore suo, eciam alia debita sua ubique integer absque defalcacione solverentur, deinde familiars sui quidam ad summam centum librar, quidam c marc, quidam XL li. Quidam XL marc. Quidam xx li. Quidam viginti li. Quidam xx marc. Juxta eorum gradus, merita, obsequia, remunerentur, de residuo faceret dictus executor suus sicut cuperet quod idem testator faceret pro eo in consimili casu. Requisiti ulterius dicti testes si audiverunt tunc dictum testatorum revocare aliquod testamentum prius conditum, vel executors prius ordinatos, dixerunt singillatim, ut prius examinati, quod idem testator nec hujusmodi testamentum prius conditum, nec executors tunc revocatit, nec aliquid pro tunc locutum suit de testamenti material. Probatio dicti testamenti nuncupative 5 die April A. D. 1410, in eccl cathedral Sti Pauli, London, auctoritate Thome (Arundel) Cant Archiepl, coram Mag Philippo Morgan utriusque juris doctore curie audientie Archiepl auditore." It was taken from "A collection of all the wills, now known to be extant, of the kings and queens of England, princes and princesses of Wales, and every branch of the blood royal, from the reign of William the Conqueror, to that of Henry the Seventh exclusive, pp. 208-11. J. Nichols. London: J. Nicholas, 1780." at http://home.earthlink.net/~plantagenet60/plantagenet06.htm.
|